Liber Deuteronomii*

Caput 33: Versus 18

Et Zabulon.Zabulon et Issachar in Galilaea passionem acceperunt, ubi Christus maxime docuit, unde apostolos elegit. Per eos ergo apostoli designantur, et eis in exitu laetitia promittitur, quia exeuntes de finibus suis populum gentium Christo subjugaverunt, et in tabernaculis pro conversione Judaeorum, de quibus et ipsi electi sunt. Pro utroque ergo populo, praesens eis laetitia promittitur, et futura: quia in praesenti de conversione eorum gavisi sunt, et in coelestibus aeterna laetitia remunerati.In tabernaculis,Judaeorum, unde:Dilatet Deus Japhet, et habitet in tabernaculis SemGen. 9.: quia in ecclesiis de Judaeis habitat latitudo minoris populi per unitatem fidei.
(* Traductions européennes)